- CASIMIRUS
- I.CASIMIRUSfil. Conradi, stirpis Mazovianae, e familia Piastea,cum Lencicia Cuiaviam tenuit, hinc Lenciciensis rami conditor, quemadmodum frater eius Ziemovitus Mazovium orsus est. Cum vicinos non desisteret turbare, a filiis maioribus regimine exutus est: Fuêre autem illi Lescus cognomine Niger, Dux Siradiensis et dein Poloniae Ptinceps, ac Ziemomislus; qui Cuiaviam cum Lencicia tenuit, pater Casimiri, qui cum a patruo Rege, cum fratre Premislao, principatum Pomerelliae impetrâsset, eodem a Cruciferis eiectus, filium habuit Valdissaum cognomine Album. Praeter hos, genuit Casimirus Lenciciensis, ex Constantia Vratislaviensi, Vladislaum cognomine Locticum, patrem Casimiri cognomine Magni, qui ambo Poloniae Reges fuêre, sed in horum posteriore, sine prole exstincto, familia Regalis Piastea in Polonia defecit, A. C. 1370. Vide Casimirus III. Polon. Rex.II.CASIMIRUSfil. Friderici Marchionis Brandeburgici et Franconicae lineae conditioris, Culmbacensem ramum orsus est, sicut a fratribus eius minoribus Georgio Anspacensis, seu Iegerndorffius, et Alberto Borussicus, originem habuêre. Initiô non nisi decennis Canonicus Herbipolensis et Praepositus factus, tum A. C. 1504. ab Imperatore ad Electoratum Moguntinum propositus est. Auspiciis Patris A. C. 1506. Norimbergenses, cum encaenia vicini pagi invicerent, clade multavit. In bello Veneto A. C. 1516. ex parte Caesaris, Commissarius belli et Caroli V. ad electinoem Francofurtensem legatus fuit. Rusticam editionem A. C. 1525. sedavit, initiô suppliciis; inde in reliquos cum equitatu invectus, plurimos caecidit. Cum fratre Georgio. habitâ provinciali Onoldsbaci diaetâ, A. C. 1526. ob Spirensium Comitiorum deceretum certas de religione constitutiones fecit, quem in modum eius exercitium usque ad Concilium instituendum sit. Demum A. C. 1527. Dux generalis in Hungaria Ferdinandi Austriaci, adversus Iohannem Secpusium, dysenteriâ exstinctus est. Pater Alberti congnomine Alcibiadis Germanici, in quo ramus defecit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.